- CATATUMBAS
- CATATUMBASapud Gregorium M. l. 3. Ep. 30. quasi Ad tumbas, ex praepositione Graecorum κατα, quae ad, versus, iuxta, significat, a Latinis aevi eius adoptatâ, ut diximus supra, et voce tumbas, h. e. sepulchra, locus fuit extra Romam, alias Catacumbae vocatus: unde quidam illum sic dictum censent, quasi locum mortuorum tumbis seu sepulchris destinatum, seu quod in eo Martyrum ac Christianorum, qui sub Imperator. pagnorum tyrannide mortem oppetierant, tumbae passim essent inventae. Sed cum aliquot Codices MSS. ceterique Scriptores constanter Catacumbas habeant passim, non sine ratione verbis Gregorii membrum subesse retur Car. du Fresne, quem vide in voce Catacumbae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.